Hľadaný výraz: Lk 16,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Dicebat autem et ad disci pulos: “ Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. 2 Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”. 3 Ait autem vilicus intra se: “Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. 4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas”. 5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: “Quantum debes domino meo?”. 6 At ille dixit: “Centum cados olei”. Dixitque illi: “Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta”. 7 Deinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?”. Qui ait: “Centum coros tritici”. Ait illi: “Accipe litteras tuas et scribe octoginta”. 8 Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

1

mail   print   facebook   twitter